folio 5rView Image...

5r1 s.xii med./ s.xii2 (←4v1)

rex Iudeor(um)? Vidimus enim stellam eius in oriente, (et) uenimus adorare eum.’ Audiens autem Herodes rex turbatus e(st), (et) omnis Ierosolima cum illo. Et congregans omnes p(r)incipes sacerdotu(m), (et) scribas pop(u)li, sciscitabat(ur) ab eis ubi (Christus) nasceretur. At illi dixerunt ei: ‘In Bethleem Iude,21 sic enim scriptum e(st) p(er) P(ro)ph(et)a(m): “Et tu Bethleem terra Iuda nequaq(ua)m minima es in p(r)incipib(us) Iuda, ex te enim exiet dux qui reget22 pop(u)l(u)m meu(m) Isr(ae)l.”’ Tunc Herodes clam uocatis Magis diligenter didicit ab eis temp(us) stelle que apparuit eis. Et mittens [illos] in Bethleem dixit: ‘Ite (et) int(er)rogate diligent(er) de puero, et cum inueneritis renuntiate mi(hi), ut (et) ego ueniens adorem eum.’ Qui cum audissent regem abierunt, et ecce stella, quam uiderant in oriente, antecedebat eos, usq(ue) dum ueniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. Et intrantes domum, inuenerunt pueru(m) cum Maria matre eius, et p(ro)cidentes adorauerunt eum. Et ap(er)tis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, (et) mirram. Et responso 23in sompnis accepto23 ne redirent ad Herodem, p(er) aliam uiam reuersi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent, ecce angelus D(omi)ni apparuit in sompnis Ioseph, dicens: ‘Surge, (et) accipe puerum, (et) matrem eius, (et) fuge in Egyptum, (et) esto ibi usq(ue) dum dicam ti(bi). Futurum enim e(st) ut24 Herodes querat puerum ad p(er)dendum eum.’ Qui consurgens accepit pueru(m) (et) matre(m) ei(us) (→5v1)