folio 5vView Image...

5v1 s.xii med./ s.xii2 (←5r1)

nocte, (et) secessit25 in Egyptum, (et) erat ibi usq(ue) ad obitum Herodis. Ut adimpleret(ur) q(uo)d dictum e(st)26 p(er) p(ro)ph(et)am dicentem: ‘Ex Egipto uocaui filium meum.’ Tunc Herodes uidens q(uonia)m illusus e(ss)et a Magis, iratus e(st) ualde. Et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem (et) in omnib(us) finib(us) eius a bimatu (et) infra s(e)c(un)d(um),27 q(uo)d exquiserat a Magis. Tunc adimpletum e(st) q(uo)d dictu(m) e(st) p(er) Ieremiam28 p(ro)ph(et)am dicentem: ‘Vox in Rama audita e(st), ploratus (et) ululatus multus. Rachel plorans filios suos, (et) noluit consolari, quia n(on) sunt.’ Defuncto autem Herode ecce apparuit ang(e)l(u)s Domini in sompnis Ioseph in Egypto dicens: ‘Surge (et) accipe puerum (et) matrem eius, (et) uade in t(er)ram Isr(ae)l. Defuncti sunt enim qui querebant animam pueri.’ Qui consurgens,29 accepit puerum (et) matrem eius (et) uenit in t(er)ram Isr(ae)l. Audiens aute(m) q(uo)d Archelaus regnaret in Iudea p(ro) Herode patre suo, timuit illuc30 ire. (Et) admonitus in sompnis secessit in partes Galilee, et ueniens habitauit in ciuitate, que uocatur Nazaret. Vt adimpleret(ur) q(uo)d dictum e(st) p(er) p(ro)ph(et)as: ‘Q(uonia)m Nazareus uocabitur.’ In dieb(us) aute(m) illis uenit Ioh(anne)s Baptista predicans in deserto Iudee, (et) dicens: ‘Penitentiam agite! Adp(ro)pinquabit31 enim regnu(m) celor(um).’ Hic e(st) enim, 32de quo dictum32 e(st) p(er) Ysaiam33 p(ro)ph(et)am dicentem: ‘Vox clamantis in deserto: “Parate uiam D(omi)ni!Rectas facite semitas eius.”’ Ipse autem Ioh(anne)s habebat uestim(en)tum de pilis camelor(um), (et) zonam pelliciam circa lumbos eius. 34Esca autem35 erat ei(us)35 locuste, (et) mel siluester. (→6r1)