folio 6rView Image...

6r1 s.xii med./ s.xii2 (←5v1)

Initiu(m) Sancti Eu(a)ngelii s(e)c(un)d(u)m Marcum.
INITIU(M) eu(a)ngelii Ie(s)u (Chr)(ist)i, filii Dei. Sicut scriptum e(st) in Ysaia36 p(ro)ph(et)a: ‘Ecce mitto ang(e)l(u)m meu(m) ante faciem tuam, qui preparabit uia(m) tuam ante te.37 Vox clamantis in deserto: “Parate uiam Domini. Rectas facite semitas eius.”’ Fuit Ioh(anne)s in deserto baptizans, (et) predicans baptismu(m) penitentie in remissione(m) peccator(um). Et egrediebatur ad illum omnis Iudee regio, (et) Ierosolimite uniuersi. (Et) baptizabant(ur) ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. Et erat Ioh(anne)s uestitus pilis cameli, (et) zona pellicia circa lumbos ei(us), (et) locustas, (et) mel siluester edebat. (Et) predicabat dicens: ‘Uenit fortior me post me. Cuius n(on) sum dignus p(ro)cumbens soluere corrigiam calciamentor(um) eius. Ego baptizo38 uos aqua, ille uero baptizabit uos Sp(irit)u Sancto. Et factum e(st) in dieb(us) illis, uenit Ie(su)s a Nazareth Galilee, (et) baptizatus e(st) in Iordane ab Ioh(ann)e. Et statim ascendens de aqua, uidit ap(er)tos celos, (et) Sp(iritu)m tanq(ua)m columbam descendente(m), (et) manentem in ipso. Et uox facta e(st) de celis: ‘Tu es filius meus dilectus, in te complacui.’ Et statim Sp(iritus) expulit39 eum in desertu(m). (Et) erat in deserto xl dieb(us) (et) xl noctib(us), (et) temtabat(ur) a Sathana. Eratq(ue) cum bestiis, (et) ang(e)li ministrabant ei.40 Postq(ua)m aute(m) traditus e(st) Iohannes uenit Ie(su)s in Galileam, predicans Eu(a)ng(e)l(iu)m regni D(e)i, (et) dicens: ‘Q(uonia)m impletum e(st) tempus, (et) app(ro)pinq(ua)bit41(→6v1)