folio 6vView Image...

6v1 s.xii med./ s.xii2 (←6r1)

regnum Dei. Penitemini, (et) credite Eu(a)ng(e)lio.’ Et preteriens secus Mare Galilee, uidit Symonem, (et) Andream fr(atr)em eius, mittentes retia in mare, erant enim piscatores. Et dixit illis42 Ie(su)s: ‘Venite po(st) me, (et) faciam uos fieri piscatores hominum.’ Et p(ro)tinus relictis retib(us), secuti sunt eum. Et p(ro)gressus inde pusillum, uidit Iacobum Zebei43 (et) Ioh(ann)em fr(atr)em eius, (et) ipsos in naui componentes retia, (et) statim uocauit illos. Et relicto patre suo Zebedeo in naui cum mercennariis, secuti sunt eum. Et ingrediunt(ur) Capharnaum, (et) statim sabbatis ingressis in synagogam, docebat eos. Et stupebant sup(er) doctrina eius. Erat enim docens eos quasi potestatem habens, (et) n(on) sicut scribe. Et erat in sinagoga eor(um) homo in sp(irit)u immundo, (et) exclamauit, dicens: ‘Quid nobis, (et) ti(bi) Ie(s)u Nazarene? Venisti p(er)dere nos? Scio qui44 sis, Sanctus D(e)i.’ Et comminat(us) e(st) ei Ie(su)s, dicens: ‘Obmutesce, (et) exi de homine.’ Et discerpens eum (spiritus) inmundus, et exclamans uoce magna exiit ab eo. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent int(er) se dicentes: ‘Quidnam e(st) hoc? Que doctrina hec noua? Quia in potestate (et) spiritib(us) inmundis imp(er)at, (et) obediunt ei.’ Et p(ro)cessit rumor eius statim in omnem regionem Galilee. Et p(ro)tinus egrediens45 de synagoga, uener(i)t46 in domum Symonis (et) Andree, cum Iacobo (et) Ioh(ann)e. Decumbebat autem socrus Symonis febricitans, (et) statim dicunt ei de illa. Et accedens eleuauit eam adprehensa manu eius. (Et) (→7r1)