folio 7rView Image...

7r1 s.xii med./ s.xii2 (←6v1)

continuo dimisit eam febris, (et) ministrabat eis. Vesp(er)e aute(m) facto cum occidisset sol, adferebant ad eum omnes male habentes, (et) demonia habentes. (Et) erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. (Et) curauit multos qui uexabantur uariis langorib(us), (et) demonia multa eiciebat. (Et) n(on) sinebat loqui ea, quonia(m) sciebant eum. Et diluculo ualde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibiq(ue) orabat. Et p(ro)secutus47 e(st) eum Symon, (et) qui cum illo erant. Et cum inuenissent eum, dixerunt ei: ‘Quia omnes querunt te.’ Et ait illis: ‘Eamus in p(ro)ximos uicos, (et) ciuitates, ut (et) ibi p(re)dicem, ad hoc enim ueni. Et erat predicans in synagogis eor(um) (et) in omni Galilea, (et) demonia eiciens. Et uenit ad eum lep(ro)sus deprecans eum,48 (et) genu flexo dixit: ‘D(omi)ne,49 si uis potes me mundare.’ Ie(su)s autem misertus eius, extendit manum suam (et) tangens illum,50 ait illi: ‘Volo. Mundare.’ Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, (et) mundatus e(st). Et comminatus e(st)51 ei, statimq(ue)52 eiecit illum, (et) dicit illi:53 ‘Uide nemini dixeris, s(ed) uade ostende te principi sacerdotum.54 (Et) offer p(ro) emundatione tua que precepit Moyses in testimoniu(m) illis. At ille ingressus cepit predicare (et) diffamare sermonem, ita ut iam n(on) posset manifeste in ciuitatem introire, s(ed) foris in desertis locis esse, et conueniebant ad eum undiq(ue). Et it(er)um intrauit Capharnau(m) post dies, (et) auditum e(st) q(uo)d in domo e(ss)et. (Et) conuenerunt ad eu(m)55 multi, ita ut n(on) cap(er)et domus56 neq(ue) ad ianuam. (Et) loquebat(ur) eis (→7v1)