folio 7vView Image...

7v1 s.xii med./ s.xii2 (←7r1)

uerbum. Et uenerunt ferentes ad eum paraliticu(m), qui a q(uat)tuor portabatur. Et cum n(on) possent offerre eum illi pre turba, nudauerunt tectum ubi erat. (Et) patefacientes, submiserunt grabatum, in quo paraliticus iacebat. Cum uidisset autem (Iesus) fide(m) illor(um), ait paralitico: ‘Fili, dimittunt(ur) ti(bi) peccata tua.’57 Erant aute(m) illic quidam de scribis sedentes (et) cogitantes in cordib(us) suis: ‘Quid hic sic loquitur? Blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?’ Quo statim cognito Ie(su)s in58 sp(irit)u suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: ‘Quid ista cogitatis in cordib(us) u(est)ris? Quid e(st) facilius dicere paralitico, “dimittunt(ur) ti(bi) peccata” aut59 dicere “surge (et) tolle grabatum tuum (et) ambula”? Ut autem sciatis quia potestatem habet filius hominis in t(er)ra dimittendi peccata,’ ait paralitico, ‘tibi dico surge, tolle grabatum tuum, (et) uade in domum tua(m).’ Et statim ille surrexit, (et) sublato grabato abiit coram omnib(us), ita ut admirarentur omnes (et) honorificarent D(eu)m, dicentes: ‘Quia nunq(ua)m sic uidimus.’ Et egressus e(st) rursus ad mare, omnisq(ue) turba ueniebat ad eum (et) docebat eos. Et cum pret(er)iret: uidit Leui60 Alphei sedentem ad teloneum (et) ait illi: ‘Sequere me.’ Et surgens secutus e(st) eum. Et factum e(st) cum accu(m)b(er)et in domo illius, multi publicani (et) peccatores simul discumbebant cum Ie(s)u (et) discip(u)lis eius, erant enim multi qui et seq(u)ebant(ur) eum. Et scribe (et) Pharisei uidentes quia manducaret cum 61publicanis (et) peccatorib(us),61 dicebant discipulis suis:62 ‘Quare cu(m) publicanis (→8r1)