folio 8rView Image...

8r1 s.xii med./ s.xii2 (←7v1)

(et) peccatorib(us) manducat (et) bibit magister uester?’ Hoc audito Ie(su)s ait illis: ‘Non necesse habent sani medicu(m), s(ed) qui male habent. Non enim ueni uocare iustos, s(ed) peccatores.’ Et erant discip(u)li Iohannis (et) Pharisei ieiunantes (et) ueniunt (et) dicunt illi: ‘Quare discipuli Iohannis (et) Phariseor(um) ieiunant, tui autem discip(u)li n(on) ieiunant?’ Et ait illis Ie(su)s: ‘Numquid possunt filii nuptiarum q(ua)mdiu sponsus cum illis e(st) ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum n(on) possunt ieiunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, (et) tunc ieiunabunt in illis dieb(us).63Nemo assumentu(m) panni rudis assuit uestim(en)to ueteri. Alioquin aufert supplem(en)tum nouu(m) a uetere,64 (et) maior cissura fit. Et nemo mittit uinum nouu(m)65 in utres ueteres. Alioquin disrumpet uinum utres, (et) uinu(m) effundet(ur) (et) utres p(er)ibunt, s(ed) uinu(m) nouum in utres nouos mitti debet.’ Et factum e(st) it(er)um cum sabbatis ambularet p(er) sata, discipuli eius cep(er)unt pregredi (et) uellere spicias.66 Pharisei autem dicebant ei: ‘Ecce, quid faciunt discipuli tui67 sabbatis quod n(on) licet? Et ait illis: ‘Numq(ua)m legistis quid fecerit Dauid quando necessitatem habuit (et) esuriit ipse (et) qui cu(m) eo erant: quomo(do) introiuit in domum Dei sub Abiathar p(r)incipe sacerdotum (et) panes p(ro)positionis manducauit, quos n(on) licebat68 manducare ni(si) sacerdotib(us), (et) dedit eis qui cum eo erant?’ Et dicebat eis: ‘Sabbatum p(ro)pter hominem factu(m) e(st), (et) n(on) homo (→8v1)