folio 8vView Image...

8v1 s.xii med./ s.xii2 (←8r1)

p(ro)pter sabbatum. Itaq(ue) dominus e(st) filius hominis (et)iam sabbati.’ Et introiuit it(er)um in sinagoga(m) (et) erat ibi homo habens manu(m) arridam. (Et) obseruabant eu(m) si sabbatis curaret, ut accusarent illu(m). Et ait homini habenti manu(m) arida(m): ‘Surge in mediu(m).’ Et dicit eis: ‘Licet sabbatis bene fac(er)e an male? Anima(m) salua(m) fac(er)e an p(er)d(er)e?’ At illi tacebant. Et circu(m)spiciens eos cum ira, cont(r)istat(us) sup(er) cecitate cordis eor(um), dicit homini: ‘Extende manu(m) tuam.’ Et extendit, (et) restituta e(st) man(us) illi. Exeuntes aute(m) statim Pharisei cu(m) Herodianis, consilium faciebant adu(er)sus Ie(su)m,69 q(u)omo(do) eum p(er)d(er)ent. Et Ie(su)s cu(m) discip(u)lis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilea (et) Iudea secuta e(st) eum (et) ab Ierosolimis (et) ab Idumea (et) t(ra)ns Iordane(n). 70(et) cet(er)a.70 Maria Magdalene, (et) Maria Iacobi (et) Salomee71 emeru(n)t aromata, ut uenientes unguerent Ie(su)m.72 Et ualde mane una sabbator(um) ueniunt ad monum(en)tu(m), orto iam sole. Et dicebant ad inuice(m): ‘Q(u)is reuoluet nob(is) lapide(m) ab hostio monum(en)ti?’ Et respicientes, uiderunt73 reuolutu(m) lapide(m), erat q(u)ippe magn(us) ualde. Et int(r)oeuntes in monum(en)tu(m), uiderunt iuuene(m) sedentem in dext(r)is, coop(er)tu(m) stola candida, (et) obstupuerunt. Qui dicit illis: ‘Nolite expauescere. Ie(su)m q(u)eritis Nazarenu(m), crucifixu(m). Surrexit, n(on) e(st) hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite dicite discipulis eius (et) Petro quia precedet74 uos in Galileam. Ibi eum uidebitis sicut dixit uobis.’ (→9r1)