folio 9rView Image...

9r1 s.xii med./ s.xii2 (←8v1)

Initium Sancti Eu(a)ng(e)lii s(e)c(un)d(u)m Lucam.
Fuit in dieb(us) Herodis regis Iudee sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia, (et) uxor illi de filiab(us) Aaron, (et) nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante D(eu)m, incedentes in omnib(us) mandatis (et) iustificationib(us) Domini sine querela. Et n(on) erat eis75 filius eo, q(uo)d esset Elisabeth sterilis (et) ambo p(ro)cessissent in dieb(us) suis. Factum e(st) autem cum sacerdotio fungeret(ur) Zacharias76 in ordine uicis sue ante D(eu)m, s(e)c(un)d(u)m consuetudinem sacerdotii sorte, exiit ut incensum poneret ingressus in templum D(omi)ni. Et omnis multitudo erat pop(u)li orans foris hora incensi. Apparuit autem illi ang(e)l(u)s Domini stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus e(st), uidens (et) timor irruit sup(er) eum. Ait autem ad illum ang(e)l(u)s: ‘Ne timeas Zacharia, q(uonia)m exaudita e(st) deprecatio tua (et) uxor tua Elisabeth pariet ti(bi) filium, (et) uocab(is) nomen eius Ioh(ann)em. Et erit gaudium ti(bi) (et) exultatio, (et) multi in natiuitate eius gaudebunt. Erit enim magnus coram D(omi)no, (et) uinum (et) siceram77 n(on) bibet. Et Spiritu Sancto replebit(ur), adhuc ex utero matris sue. (Et) multos filior(um) Isr(ae)l conuertit78 ad D(omi)n(u)m D(eu)m ipsor(um). Et ipse precedet ante illum in sp(irit)u (et) uirtute Helie, ut conuertat corda patrum in filios (et) incredulos79 ad prudentiam iustor(um), parare D(omi)no plebem p(er)fectam.’ Et dixit Zacharias ad ang(e)l(u)m: ‘Vnde hoc sciam? Ego enim sum senex, (et) uxor mea processit in dieb(us) suis.’ Et respondens angel(us) (→9v1)