folio 9vView Image...

9v1 s.xii med./ s.xii2 (←9r1)

dixit ei: ‘Ego sum Gabriel qui asto ante Deum, (et) missus sum loqui ad te (et) hec ti(bi) eu(a)ngelizare. Et ecce eris tacens (et) n(on) poteris loqui usq(ue) in diem quo hec fiant, p(ro) eo q(uo)d n(on) credidisti uerbis meis que implebunt(ur) in tempore suo.’ Et erat plebs expectans Zachariam, (et) mirabantur q(uo)d tardaret ipse in templo. Egressus autem n(on) pot(er)at loqui ad illos, (et) cognouerunt q(uo)d uisionem uidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, (et) p(er)mansit mutus. Et factum e(st) ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domu(m) suam. Post hos autem dies concepit Elisabet uxor eius, (et) occultabat se mensib(us) quinq(ue) dicens: ‘Quia sic 80fecit mi(hi)80 Dominus, in dieb(us) quib(us) respexit, auferre obp(ro)brium meum int(er) homines. In mense autem sexto missus e(st) angelus Gabriel a Deo in ciuitatem Galilee cui nomen Nazaret, ad uirginem desponsatam uiro cui nomen erat Ioseph de domo Dauid, (et) nomen uirginis Maria. Et ingressus angelus ad ea(m), dixit: ‘Aue, gr(ati)a plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulierib(us).’ Que cum audisset81 turbata e(st) in sermone eius, et cogitabat qualis e(ss)et ista salutatio. Et ait ang(e)l(u)s ei: ‘Ne timeas, Maria. Inuenisti enim gr(ati)am apud D(eu)m. Ecce concipies in utero (et) paries filium, (et) uocab(is) nom(en) eius I(esu)m. Hic erit magnus (et) Filius Altissimi uocabitur. Et dabit illi Domin(us) D(eu)s sedem Dauid patris eius, (et) regnabit in domo Iacob in eternum, (et) regni eius n(on) erit finis.’ Dixit autem Maria ad angelum: (→10r1)