folio 10rView Image...

10r1 s.xii med./ s.xii2 (←9v1)

‘Quomo(do) fiet istud q(uonia)m uiru(m) n(on) cognosco?’ Et respondens angelus dixit ei: ‘Sp(iritu)s Sanctus sup(er)ueniet in te, (et) uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoq(ue) (et) quod nascetur ex te82 sanctum uocabit(ur) Filius D(e)i. Et ecce Elisabet cognata tua, (et) ipsa concipiet83 filium in senectute84 sua. Et hic mensis e(st) sextus illi que uocatur sterilis, quia n(on) erit impossibile ap(u)d D(eu)m omne u(er)bum.’ Dixit autem Maria: ‘Ecce ancilla domini. Fiat mi(hi) s(e)c(un)d(u)m u(er)bum tuu(m).’ Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in dieb(us) illis, abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda. Et intrauit in domu(m) Zacharie, (et) salutauit Elisabet. Et factu(m) e(st) ut audiuit salutationem Marie Elisabet, exultauit infans in utero eius. Et repleta e(st) S(pirit)u Sancto Elizabeth, (et) exclamauit uoce magna (et) dixit: ‘Benedicta tu int(er) mulieres, (et) benedict(us) fructus uentris tui. Et unde hoc mi(hi) ut ueniat mater Domini mei ad me?’ Ecce enim ut facta e(st) uox salutationis tue in aurib(us) meis, exultauit in gaudio infans in utero meo. Et beata q(u)e credidisti85 q(uonia)m p(er)ficientur ea que dicta sunt ti(bi)86 a Domino.’ Et ait Maria: ‘Magnificat anima mea Dominu(m), (et) exultauit spiritus meus in D(e)o salutari meo, quia respexit humilitate(m) ancille sue. Ecce enim, ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Q(u)ia fecit mi(hi) magna qui potens e(st). Et s(an)c(tu)m nomen eius, (et) mis(eri)c(or)dia eius 87a p(ro)genie in p(ro)genies87 timentib(us) eum. Fecit potentiam in brachio suo, disp(er)sit sup(er)bos m(en)te cordis (→10v1)