folio 10vView Image...

10v1 s.xii med./ s.xii2 (←10r1)

sui. Deposuit potentes de sede (et) exaltauit humiles. Esurientes impleuit bonis (et) diuites dimisit inanes. Suscepit Isr(ae)l puerum suu(m) 88recordatus mis(eri)c(or)die sue.88 Sicut locutus e(st) ad p(at)res n(ost)ros Abraham (et) semini eius in s(e)c(u)la.’ Mansit autem Maria cum illa quasi mensib(us) trib(us), (et) reuersa e(st) in domu(m) suam. Elisabet autem impletum e(st) tempus pariendi, (et) pep(er)it filium. Et audierunt uicini (et) cognati eius quia magnificauit Domin(us) mis(eri)c(or)d(i)am suam cum illa, (et) congratulabant(ur) ei. Et factum e(st) in die octauo uenerunt circumcid(er)e puerum, (et) uocabant eu(m) nomine patris sui89 Zachariam. Et respondens mater eius dixit: ‘Nequaq(ua)m, s(ed) uocabitur Ioh(anne)s.’ Et dixerunt ad illam: ‘Q(u)ia nemo e(st) in cognatione tua qui uocetur hoc nomine.’ Innuebant autem patri eius quem uellet uocari eum. Et postulans pugillarem, scripsit dicens: ‘Iohannes e(st) nomen eius.’ Et mirati sunt uniuersi. Ap(er)tum e(st) autem ilico os eius, (et) ling(ua) eius, (et) loquebatur benedicens D(eu)m. Et factus e(st) timor sup(er) om(ne)s uicinos eor(um). (Et) sup(er) omnia montana Iudee diuulgabantur omnia uerba hec. Et posuerunt omnes qui audierunt90 in corde suo, dicentes: ‘Quid putas puer iste erit?’ Etenim man(us) D(omi)ni erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus e(st) Sp(irit)u Sancto (et) p(ro)ph(et)auit, dicens: ‘Benedictus Dominus D(eu)s Isr(ae)l, quia uisitauit (et) fecit redemptionem plebis91 sue. Et erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui. Sicut locutus e(st) p(er) os sanctor(um) qui a s(e)c(u)lo (→11r1)