folio 11rView Image...

11r1 s.xii med./ s.xii2 (←10v1)

sunt p(ro)ph(et)arum eius. Salutem ex inimicis n(os)tris (et) de manu omnium qui oderunt nos. Ad faciendam mis(eri)c(or)diam cum patribus nostris, (et) memorari testamenti sui sancti. Iusiurandu(m) q(uo)d iurauit ad Abraham patrem n(ost)r(u)m, daturum se nobis. Vt sine timore de manu inimicor(um)92 liberati, seruiamus illi. In sanctitate (et) iusticia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, Proph(et)a Altissimi uocaberis, preibis enim ante faciem Domini, parare uias eius. Ad dandam scientiam salutis plebi eius, in remissionem peccator(um) eor(um). Per uiscera mis(eri)c(or)die D(e)i nostri, in quib(us) uisitauit nos oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris (et) in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis.’ Puer autem crescebat (et) confortabatur spiritu, (et) erat in desertis93 usq(ue) in diem ostensionis sue ad Isr(ae)l. Factum e(st) autem in dieb(us) illis exiit edictum a Cesare Augusto ut describ(er)etur uniuersus orbis. Hec descriptio prima facta e(st) a preside Syrie Cyrino,94 (et) ibant omnes ut p(ro)phiterent(ur)95 sing(u)li in suam ciuitatem. Ascendit autem (et) Ioseph a Galilea de ciuitate Nazareth in Iudeam ciuitatem Dauid que uocatur Bethleem, eo q(uo)d e(ss)et de domo (et) familia Dauid, ut p(ro)fiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pregnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et pep(er)it filium suum primogenitum. Et pannis eum inuoluit, (et) reclinauit eu(m) (→11v1)