folio 11vView Image...

11v1 s.xii med./ s.xii2(←11r1)

in presepio quia n(on) erat ei locus in diuersorio. Et pastores erant in regione eadem, uigilantes (et) custodientes uigilias noctis sup(r)a gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos (et) claritas Dei circumfulsit illos (et) timuerunt timore magno. Et dixit ill(is) angelus: ‘Nolite timere. Ecce enim euuangelizo96 uobis gaudiu(m) magnum q(uo)d erit omni pop(u)lo, quia natus e(st) uob(is) hodie saluator, qui e(st) (Chr)(istu)s Dominus, in ciuitate Dauid. Et hoc uobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum, et positum in presepio.’ Et subito facta e(st) cum ang(e)lo multitudo militie celestis, laudantiu(m) D(eu)m (et) dicentiu(m): ‘Gl(ori)a in altissimis D(e)o, (et) in t(er)ra pax97 hominib(us) bone uoluntatis.’ Et factum e(st) ut discesserunt ab eis ang(e)li in celum, pastores loquebant(ur) ad inuicem: ‘Transeamus usq(ue) Bethleem, (et) uideamus hoc u(er)bum q(uo)d factum e(st), 98q(uo)d fecit D(omi)n(u)s (et) ostendit nobis.98 Et uenerunt festinantes (et) inuenerunt Mariam (et) Ioseph (et) infante(m) positu(m) in presepio. Videntes autem, cognouerunt de u(er)bo q(uo)d dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt (et) de his que dicta erant a pastorib(us) ad ipsos. Maria autem conseruabat omnia u(er)ba hec comferens in corde suo. Et reu(er)si sunt pastores glorificantes (et) laudantes Deum in omnib(us) que audierant (et) uiderant sicut dictum est ad illos. (→12r1)