folio 12rView Image...

12r1 s.xii med./ s.xii2 (←11v1)

Initium Sancti Eu(a)ngelli s(e)c(un)d(u)m Iohannem.
IN p(r)incipio erat Verbum, (et) Verbum erat apud D(eu)m (et) D(eu)s erat Verbum. Hoc erat in principio apud D(eu)m. Omnia p(er) ipsum facta sunt, (et) sine ip(s)o factum e(st) nichil. Quod factum e(st) in ipso uita erat. et uita erat lux hominu(m). (Et) lux in tenebris lucet, (et) tenebre eam n(on) comprehenderunt. Fuit homo missus a D(e)o, cui nomen erat Iohannes. Hic uenit in testimonium, ut testimoniu(m) p(er)hiberet de lumine.99 Erat lux uera, que illuminat omnem homine(m) ueniente(m) in hunc100 mundu(m). In mundo erat, (et) mundus p(er) ipsum factus e(st), (et) mundus eu(m) n(on) cognouit. In p(ro)pria uenit, (et) sui eum n(on) recep(er)unt. Quotquot autem recep(er)unt eum, dedit eis potestatem filios D(e)i, fieri his q(u)i credunt in nomine eius. Qui n(on) ex sanguinib(us), neq(ue) ex uoluntate carnis, neq(ue) ex uoluntate uiri, s(ed) ex D(e)o nati sunt. Et uerbum caro factum e(st), (et) habitauit in nobis. Et uidimus gl(ori)am eius, gl(ori)am quasi unigeniti a patre, plenum gr(ati)e (et) ueritatis. Ante diem autem 101pasche festum,101 sciens Ie(su)s quia uenit ei(us) hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et cena facta cum Diabolus iam misisset in cor102 ut traderet eum Iudas Symonis Scariothis. Sciens quia omnia dedit ei Pater in man(us), (et) quia a D(e)o exiuit, et ad D(eu)m uadit. Surgit a cena, (et) ponit uestim(en)ta sua, et cum accepisset lintheum, precinxit se. (→12v1)