folio 12vView Image...

12v1 s.xii med./ s.xii2 (←12r1)

Deinde, mittit aq(ua)m in peluem, et cepit lauare pedes discipulor(um) (et) extergere linteo103 quo erat precinctus. Venit (er)go ad Symone(m) Petrum, (et) dicit ei Petrus: ‘Domine, tu mi(hi) lauas pedes?’ Respondit ie(su)s (et) dicit ei: ‘Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea.’ Dicit ei Petrus: ‘Non lauab(is) mi(hi) pedes in et(er)num.’ Respondit ei Ie(su)s:104‘Si n(on) lauero te, n(on) habeb(es)105 partem mecum.’ Dic(it) ei Symon Petrus: ‘Domine, n(on) tantu(m) pedes meos, s(ed) (et) manus (et) capud.’ Dicit ei Ie(su)s: ‘Qui lotus e(st) n(on) indiget 107nisi ut pedes lauet,106 s(ed) e(st) mundus totus. (Et) uos mundi estis, s(ed) n(on) omnes.’ Sciebant107 enim quisnam e(ss)et qui trad(er)et eum, p(ro)pterea dixit: ‘Non estis mundi omnes.’ Postq(ua)m (er)go lauit pedes eor(um) (et) accepit uestim(en)ta sua cum recubuisset, it(er)um dixit eis: ‘Scitis quid fecerim uobis? Vos uocatis me magister (et) Domine, (et) bene dicitis, sum (et)enim. Si (er)go ego laui pedes u(est)ros, D(omi)n(u)s (et) magister, (et) uos debetis alter alt(er)ius lauare pedes. Exemplu(m) enim dedi uobis, ut quemadmodu(m) ego feci uob(is), ita (et) uos faciatis. Amen, amen, dico uobis, n(on) est seruus maior domino suo, neq(ue) ap(osto)l(u)s maior eo qui misit illum. Si hec scitis, beati eritis si feceritis ea. Non de omnib(us) uobis dico. Ego scio quos elegerim. S(ed) ut impleatur scriptura: “Q(u)i manducat mecum panem, leuabit108 contra me calcaneu(m) suu(m).” Amodo109 dico uobis, p(r)iusq(ua)m fiat ut credatis cum factu(m) fuerit, quia ego sum. Amen, amen, dico uobis, qui accipit (→13r1)