folio 13rView Image...

13r1 s.xii med./ s.xii2 (←12v1)

si quem misero, me accipit. Qui autem 110accipit me,110 accipit eum qui me misit.’ Cum hec dixisset Ie(su)s, turbatus e(st) sp(irit)u (et) p(ro)testatus e(st) (et) dixit: ‘Amen, amen, dico uobis, quia unus ex uob(is) tradet me. Aspiciebant (er)go ad uicem111 discipuli, hesitantes de quo diceret. Erat (er)go recumbens unus ex discipulis eius in sinu Ie(s)u, quem diligebat Ie(su)s. Innuit (er)go huic Symon Petrus (et) dicit ei: ‘Quis est de quo dicit?’ Itaq(ue) cum recubuisset ille sup(ra) pectus Ie(s)u, dicit ei: ‘Domine, quis e(st)?’ Respondit Ie(su)s: ‘Ille e(st) cui ego, intinctum panem, porrexero.’ Et cum intinxisset panem, dedit Iude Symonis Scariothis. Et po(st) buccellam, tunc int(r)oiuit in illum Sathanas. Et112 dicit ei Ie(su)s: ‘Quid113 facis, fac citius.’ Hoc autem nemo sciuit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Ie(su)s, ‘Eme ea que opus sunt nobis ad diem festu(m)’, aut egenis ut aliquid daret. Cum (er)go accepisset ille buccellam exiuit continuo, erat autem nox. Cum (er)go exisset, dicit Ie(su)s: ‘Nunc clarificatus e(st) filius hominis, (et) Deus clarificatus e(st) in eo. Si Deus clarificatus e(st) in eo, (et) Deus clarificabit eum in semet ipso, (et) continuo clarificabit eum. Filioli, adhuc modicu(m) uob(is)cum sum. Queretis me, (et) sicut dixi Iudeis: “Quo ego uado, uos n(on) potestis uenire.” (Et) uob(is) dico modo. Mandatum nouu(m) do uobis, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos, ut (et) uos diligatis inuicem. In hoc cognoscent omnes quia (→13v1)