folio 13vView Image...

13v1 s.xii med./ s.xii2 (←13r1)

mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem.114 Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Et Pat(er) meus diliget eum, (et) ad eum ueniemus, (et) mansione(m) apud eum faciemus. Qui n(on) diligit me, sermones meos n(on) seruat. Et sermonem quem audistis n(on) e(st) meus, s(ed) eius qui misit me Patris. Hec locutus sum uob(is), apud uos manens. Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia (et) suggeret uob(is) omnia quecu(m)q(ue) dixero uob(is). Pacem relinquo uob(is), pacem meam do uob(is). Non q(u)omo(do) mundus dat, ego do uob(is). Non turbet(ur) cor u(est)r(u)m, neq(ue) formidet. Audistis quia ego dixi uob(is): ‘Vado (et) ueni115 ad uos.’ Si diligeretis me gauderetis utiq(ue), quia uado ad Patre(m), quia Pater maior me e(st). Et nunc dixi uob(is) priusq(ua)m fiat, ut cu(m) factu(m) fuerit credatis. Iam n(on) multa loquar uob(is)cum. Venit enim p(r)inceps mundi huius, (et) in me n(on) habet quicq(ua)m. S(ed) ut cognoscat mundus quia diligo P(at)rem, (et) sicut mandatu(m) dedit mi(hi) Pater sic facio. Surgite eamus hinc. Ego sum uitis uera, (et) Pater meus agricola e(st). Omnem palmitem in me n(on) ferentem fructu(m), tollet eum. Et omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructu(m) plus afferat. Iam uos mundi estis, p(ro)pter sermonem quem locutus sum uob(is). Manete in me, (et) ego in uob(is). Sicut palmes n(on) potest ferre fructu(m) a semet ip(s)o nisi manserit in uite sic nec uos, nisi in me manseritis. (→14r1)