folio 14rView Image...

14r1 s.xii med./ s.xii2 (←13v1)

Ego sum uitis, uos palmites. Qui manet in me, (et) ego in eo, hic fert fructum multum. Quia sine me nichil potestis fac(er)e. Si quis in me n(on) manserit mittitur foras sicut palmes, (et) arescet116 (et) colligent eos et in ignem mittent (et) ardent. Si manseritis in me, (et) uerba mea in uob(is) manserint, q(uo)dcu(m)q(ue) uolueritis petetis (et) fiet uob(is). In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimu(m) afferatis, (et) efficiamini mei discip(u)li. Sicut dilexit me Pater, (et) ego dilexi uos. Manete in dilectione mea. Si precepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea. Sicut (et) ego Patris mei precepta seruaui, (et) maneo in eius dilectione. Hec locutus sum uob(is), ut gaudium meu(m) in uob(is) sit, (et) gaudium u(est)r(u)m impleatur. Hoc e(st) preceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. Maiorem 117dilectionem hac117 nemo habet, ut anima(m) suam quis ponat p(ro) amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis que ego precipio uob(is). Iam n(on) dico uos seruos, quia seruus nescit quid faciat118 d(omi)n(u)s eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quecu(m)q(ue) audiui a Patre meo, nota feci uobis. Non uos me elegistis, s(ed) ego elegi uos (et) posui uos ut eatis (et) fructu(m) afferatis, (et) fructus uester maneat. Et q(uo)dcunq(ue) petieritis Patrem in nomine meo, det uob(is). Hec mando uob(is), ut diligatis inuicem. Si mundus uos odit, scitote quia me p(r)iorem uobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mund(us) (→14v1)