folio 14vView Image...

14v1 s.xii med./ s.xii2 (←14r1)

q(uo)d suu(m) erat diligeret. Quia uero de mundo n(on) estis, s(ed) ego elegi uos de mundo, p(ro)pterea odit uos mundus. Mementote sermonis mei quem ego dixi uob(is), ‘N(on) e(st) seruus maior domino suo.’ Si me p(er)secuti sunt, (et) uos p(er)sequent(ur). Si sermone(m) meum seruauerunt, (et) u(est)r(u)m seruabunt. S(ed) hec omnia facient uobis p(ro)pter nom(en) meum, quia nesciunt eum q(u)i misit me. Si n(on) uenissem (et) locutus fuissem eis, peccatum n(on) haberent. Nunc autem, excusatione(m) n(on) habent de peccato suo. Qui me odit (et) P(at)rem meum odit. Si op(er)a n(on) fecissem in eis que nemo alius fecit, peccatum n(on) haberent. Nunc autem (et) uiderunt (et) oderunt, (et) me (et) P(at)rem meum. S(ed) ut impleat(ur) sermo qui in lege eor(um) scriptus e(st): ‘Quia odio me habuerunt gratis.’ Cum autem uenerit paraclitus quem ego mittam uob(is) a Patre, Sp(iritu)m ueritatis qui a Patre p(ro)cedit, ille testimoniu(m) p(er)hibebit de me. (Et) uos testimoniu(m) p(er)hibebitis, quia ab initio mecum estis. Hec locutus sum uob(is), ut n(on) scandalizemini. Absq(ue) synagogis facient uos. S(ed) uenit hora ut omnis qui int(er)ficit uos, arbitret(ur) obsequiu(m) se prestare D(eo). Et hec facient uob(is)119 quia n(on) nouerunt P(at)rem neq(ue) me. S(ed) hec locutus su(m) uob(is), ut cum uenerit hora eor(um) reminiscamini quia ego dixi uo(bis). Hec autem uo(bis) ab initio n(on) dixi, quia uo(bis)cum eram. At nunc uado ad eum qui me misit, (et) nemo ex uo(bis) int(er)rogat me: ‘Quo uadis?’ S(ed) q(u)ia h(ec) locut(us) su(m) uob(is), tristicia impleuit cor uestrum.