folio 53rView Image...

53r1 s.xii1

Ego Willelm(us) sede(m) episcopat(us) s(an)c(t)i Cuthberti gra(tia) D(e)i adept(us): t(er)ra(m) illi(us) pene desolata(m) inueni locu(m)q(ue) que(m) sacri corporis sui p(re)sentia illustrat neglegentiori qua(m) ei(us) decer(et) s(an)c(t)itate(m) seruitio despicabilit(er) destitutu(m) conspexi. Nam neq(ue) sui ordinis ibi monachos neq(ue) regulares repperiui canonicos. Vnde graui merore confect(us) D(eu)m (et) s(an)c(tu)m Cuthbertu(m) sedulo (et) suppliciter rogaui, ut michi ad em(en)dandu(m) que min(us) conuenientia uidera(m) consulendo succurrerent (et) succurrendo p(er)ficerent. Igit(ur) senes (et) prudentiores toti(us) episcopii homines qualit(er) in initio apud s(an)c(tu)m ageret(ur) Cuthbertu(m) a me exquisiti, sede(m) illi(us) episcopale(m) in insula Lindisfarnensi fuisse monachosq(ue) ta(m) uiuo qua(m) ibide(m) sepulto uenerabilit(er) seruisse responder(un)t, quor(um) quoq(ue) assertioni uite illi(us) libellus (et) ecclesiastica gentis Anglor(um) c(on)cordat hystoria. Longo dehinc te(m)pore transacto, crudelis barbaror(um) man(us) non hunc solu(m) sed (et) alia circunquaq(ue) loca uastantes nobile(m) illi(us) cenobii cetu(m) ausu sacrilego neci tradider(un)t. Sed non impune. Na(m) om(ne)s in breui iusta D(e)i uindicta t(er)ribilit(er) p(er)cussi a te(m)poralib(us) ad et(er)na cruciandi torm(en)ta s(un)t p(re)repti. His ego p(er)ceptis, pristinu(m) ad illi(us) sacru(m) corp(us) restaurare p(er)tractans seruitiu(m), ne q(u)isque mei soli(us) molimine fecissem irritanda putar(et), d(omi)ni mei regis Willelmi (et) c(on)iugis sue Mathildis regine (et) Landfranci Cantuariensis archiep(iscop)i consiliu(m) petiui. Rex stati(m), ut ex om(n)i parte ta(m) utilis c(on)silii roboraret(ur) consensus ad papa(m) Gregoriu(m) tam de his eu(m) consulturu(m) qua(m) de aliis que mandauerat sibi locuturu(m) me misit. Cui du(m) de beati patris Cuthberti s(an)c(t)itate queda(m) lic(et) pauca dixisse(m), n(ost)r(u)m p(er) om(ni)a sibi placuit c(on)siliu(m), ut uidelic(et) monachos quos in duob(us) episcopat(us) mei locis Wiramuthe (et) Gyrwe inuenera(m) in unu(m) cora(m) (→53v1)