folio 53vView Image...

53v1 s.xii1 (←53r1)

s(anc)to illi(us) corpore seruituros c(on)gregare(m), quia episcopat(us) paruitas ad tria non sufficer(et) monachor(um) cenobia. Hoc quoq(ue) ap(osto)lica deuotissime c(on)firmando auctoritate suas p(er) me litteras regi (et) Landfranco archip(re)suli direxit, sua(m) ex parte D(omi)ni (et) s(an)c(t)i Petri benedictione(m) illis om(n)ib(us)q(ue) hui(us)modi propositu(m) adiuuare conantib(us) largiens, eos uero si qui nisu c(on)trario talia debilitare p(re)sumerent p(er)petuo eorunde(m) ex parte anathemate nisi digna satisfactione resipiscerent, feriens. Tale(m) na(m)q(ue) pape c(on)sensu(m) rex cu(m) audiss(et) non mediocrit(er) gauisus, sub testimonio Mathildis regine, Landfranci archiep(iscop)i ceteroru(m)q(ue) baronu(m) suor(um) ad hoc p(er)agendu(m) licentia(m) dedit, immo p(ro)pere ut p(er)agere(t) michi precepit. Insup(er) etia(m) leges s(an)c(t)i Cuthberti, q(ua)s ipse cora(m) s(an)c(t)o illi(us) corpore sicut unqua(m) meliores sub aliquo 'regu(m)' prioru(m) fuer(an)t fide suo sancierat, denuo tunc renouando confirmauit, (et) Billingaha(m) cu(m) om(n)ib(us) suis appendiciis q(u)od mali mali pri(us) homines inde abstulerant, ad nutrim(en)tu(m) inibi seruientiu(m) restituit. Sub hac quoq(ue) condicione Scott Alstani fili(us) p(ro) anime sue rede(m)ptione consentientib(us) sibi filiis om(n)ib(us)q(ue) amicis Aclea cum suis appendiciis tribuit, q(uo)d ego addita quada(m) uilla nomine Cattun amplificaui, una(m) illi(us) parte(m) a Maldredo data sibi uilla Winloctun cambiendo, alia(m) uero ab Eadmundo Alstani filio pecunia emendo. Et ego Gyrwum (et) aquilonalem Wiramutha(m) cu(m) suis appendiciis monachis stati(m) in primis tradidi c(on)gregatis, necnon (et) Reinumtun, duo Pittindunas, Hæseldene, Daltun, Mærintun, Scinneclif, Æluet, ut ibi xlta mercator(um) domos monachi ad usum p(ro)priu(m) habeant, qui prorsus ab om(n)i ep(iscop)i seruitio sint liberi nisi forte (→54r1)