folio 54rView Image...

54r1 s.xii1 (←53v1)

maceries ciuitatis sit reparanda, ad qua(m) non mai(us) qua(m) de tot(ius) ciuitatis mercatorib(us) opus ab eis exigat(ur). Vltra amne(m) Tina duas uillas Wiflintun (et) Wallesende cu(m) suis appendiciis. Duas quoq(ue) eccl(esi)as, Lindisfarnense(s) scilic(et) que sedes primit(us) fuit episcopalis cu(m) uilla sibi adiacente nomine Fennum, (et) Norha(m) qua(m) ipse ibi corpore quiescendo illustrauerat cu(m) sua etia(m) uilla nomine Scoreswurthin. Ad hoc etia(m) rex idem Willelm(us) in Snotingaha(m)scire in Normantun duoru(m) 'arator(um)' (et) dimidii t(er)ra(m) (et) i. molendinu(m) cu(m) saca (et) socne dedit. In Bunningtun .x. boum t(er)ra(m) cu(m) sacna et socne. In Kynestan iiii. aratroru(m) t(er)ra(m) cu(m) sacna (et) socne. In Gatha(m) duor(um) aratroru(m) terra(m) cu(m) saca (et) socne. Et in Lincolnescire ego Willelm(us) ep(iscopu)s rege eode(m) hoc laudante. In Bliburch duor(um) t(er)ra(m) aratror(um) qua(m) Regðhere pri(us) habuit 't(r)ibuo'.Et in ciuitate Eboraca eccl(esi)am s(an)c(t)e Trinitatis cu(m) trium domoru(m) possessionib(us) tribuo. Hec cu(m) suis appendiciis rex ide(m) litteris sigillo suo signatis c(on)firmauit. Hec ego Willelm(us) ep(iscopu)s p(ro) salute ta(m) corporis qua(m) anime ei(us)de(m) d(omi)ni mei regis Willelmi (et) sue c(on)iugis Mathildis regine (et) filior(um) filiaru(m)q(ue) suaru(m) parit(er)q(ue) mei om(n)iu(m)q(ue) antecessor(um) successor(um)q(ue) meor(um) ep(isco)por(um) s(an)c(t)o Cuthberto suisq(ue) seruitorib(us) s(e)c(un)d(u)m q(uo)d sup(ra) scribit(ur) et(er)nalit(er) tribuo (et) ordino, cunctos isti(us) ordinationis fautores p(er)petua Dei om(ni)potentis patris (et) filii (et) sp(iritu)s s(an)c(t)i benedictione benedicendo benedicens. Om(ne)s aute(m) si qui hanc profanare uel q(u)icqua(m) inde nisi forte in meli(us) mutare p(re)su(m)pserint, ex auctoritate principis ap(osto)lor(um) (et) domini pape p(re)fati Gregorii a s(an)c(t)e c(on)sortio eccl(esi)e anathematizando sequestro (et) D(e)i iudicio p(er)ennib(us) cu(m) diabolo (et) ang(e)lis ei(us) puniendos ignib(us) reseruo.